| C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus | 39.2.1.1 |
| in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in | |
| deditionem gentem accepit et arma ademit. ea quia | 2.1 |
| non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis | |
| uicis in montem Auginum profugerunt. confestim se- | 3.1 |
| cutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars ma- | |
| xima inermes, per inuia et rupes deruptas praecipitantes | |
| fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appen- | |
| ninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi | 5 |
| et expugnati sunt. inde trans Appenninum ductae legi- | 4.1 |
| ones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper | |
| se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum con- | |
| quisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. | |
| translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in | 5.1 |
| agrum Pisanum Bononiensemque ita incursauerant, ut | |
| coli non possent. his quoque perdomitis consul pacem | 6.1 |
| dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset pro- | |
| uincia effecerat, ne in otio militem haberet, uiam a | |
| Bononia perduxit Arretium. M. Aemilius alter consul | 7.1 |
| agros Ligurum uicosque, qui in campis aut uallibus | |
| erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque | |
| tenentibus, deussit depopulatusque est. deinde eos, qui | 8.1 |
| in montibus erant, adortus primo leuibus proeliis fati- | |
| gauit, postremo coactos in aciem descendere iusto | |
| proelio deuicit, in quo et aedem Dianae uouit. subactis | 9.1 |
| cis Appenninum omnibus, tum transmontanos adortus | |
| —in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat | |
| C. Flaminius—omnes Aemilius subegit armaque | |
| ademit et de montibus in campos multitudinem de- | 5 |
| duxit. pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum | 10.1 |
| duxit, uiamque a Placentia, ut Flaminiae committeret, | |
| Ariminum perduxit. proelio ultimo, quo cum Ligu- | 11.1 |
| ribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni reginae | |
| uouit. haec in Liguribus eo anno gesta. |