| in Gallia M. Furius praetor insontibus Cenoma- | 39.3.1.1 |
| nis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma. | |
| id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique | 2.1 |
| ad consulem Aemilium, cui ut cognosceret statueretque | |
| senatus permiserat, magno certamine cum praetore | |
| habito obtinuerunt causam. arma reddere Cenomanis, | 3.1 |
| decedere prouincia praetor iussus. | |
| legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto un- | 4.1 |
| dique ex Latio frequentes conuenerant, senatus datus | |
| est. his querentibus magnam multitudinem ciuium | |
| suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. | 5.1 |
| Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos | |
| conquireret, et quem C. Claudio M. Liuio censoribus | |
| postue eos censores ipsum parentemue eius apud se | |
| censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi | 5 |
| censi essent. hac conquisitione duodecim milia Lati- | 6.1 |
| norum domos redierunt, iam tum multitudine alieni- | |
| genarum urbem onerante. |