| iam consularium comitiorum appetebat tempus; | 39.6.1.1 |
| quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, | |
| occurrere non potuit, C. Flaminius Romam uenit. ab | |
| eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius | |
| Philippus. praetores inde facti T. Maenius P. Cornelius | 2.1 |
| Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Au- | |
| relius Scaurus L. Quinctius Crispinus. | |
| extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem | 3.1 |
| tertium nonas Martias Cn. Manlius Uulso de Gallis | |
| qui Asiam incolunt triumphauit. serius ei triumphandi | 4.1 |
| causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam | |
| lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo | |
| L. Scipio damnatus erat, conflagraret, eo infensioribus | 5.1 |
| in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam milita- | |
| rem seuere ab eo conseruatam successorem ipsum omni | |
| genere licentiae corrupisse fama attulerat. neque ea | 6.1 |
| sola infamiae erant, quae in prouincia procul ab oculis | |
| facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in mili- | |
| tibus eius quotidie aspiciebantur. luxuriae enim pere- | 7.1 |
| grinae origo ab exercitu Asiatico inuecta in urbem | |
| est. ii primum lectos aeratos, uestem stragulam pre- | |
| tiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magni- | |
| ficae supellectilis habebantur, monopodia et abacos | 5 |
| Romam aduexerunt. tunc psaltriae sambucistriaeque et | 8.1 |
| conuiualia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulae | |
| quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae. | |
| tum coquus, uilissimum antiquis mancipium et aesti- | 9.1 |
| matione et usu, in pretio esse, et quod ministerium | |
| fuerat, ars haberi coepta. uix tamen illa quae tum | |
| conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae. |