| in | 39.7.1.1 |
| triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta | |
| duodecim [pondo], argenti pondo ducenta uiginti milia, | |
| auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum | |
| centum uiginti septem milia, cistophori ducenta quin- | 5 |
| quaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim | |
| milia trecentos uiginti; et arma spoliaque multa Gallica | 2.1 |
| carpentis trauecta, duces hostium duo et quinquaginta | |
| ducti ante currum. militibus quadragenos binos dena- | |
| rios diuisit, duplex centurioni, triplex in equites, et | |
| stipendium duplex [in pedites] dedit; multi omnium | 3.1 |
| ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. | |
| carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut | |
| facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque | |
| ea dici, triumphum esse militari magis fauore quam | 5 |
| populari celebrem. sed ad populi quoque gratiam | 4.1 |
| conciliandam amici Manlii ualuerunt; quibus adniten- | 5.1 |
| tibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae | |
| in triumpho translata esset, stipendium collatum a | |
| populo in publicum, quod eius solutum antea non | |
| esset, solueretur. uicenos quinos et semisses in milia | 5 |
| aeris quaestores urbani cum fide et cura soluerunt. | |
| per idem tempus tribuni militum duo ex duabus | 6.1 |
| Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas | |
| prouincias obtinebant, uenerunt. ex iis litteris cogni- | 7.1 |
| tum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et soci- | |
| orum agros populari. de ea re consultationem inte- | |
| gram senatus ad nouos magistratus reiecit. | |
| ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus | 8.1 |
| A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo insta- | |
| bilis in signum Pollentiae procidit atque id deicit. | |
| ea religione moti patres et diem unum adiciendum | 9.1 |
| ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, | |
| et nouum auratum faciendum. et plebeii ludi ab aedi- | 10.1 |
| libus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem | |
| unum instaurati sunt. |