| huius mali labes ex Etruria Romam ueluti con- | 39.9.1.1 |
| tagione morbi penetrauit. primo urbis magnitudo | |
| capacior patientiorque talium malorum ea celauit: tan- | |
| dem indicium hoc maxime modo ad Postumium con- | |
| sulem peruenit. P. Aebutius, cuius pater publico equo | 2.1 |
| stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tu- | |
| toribus sub tutela Duroniae matris et uitrici T. Sem- | |
| pronii Rutili educatus fuerat. et mater dedita uiro | 3.1 |
| erat, et uitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem | |
| reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium | |
| sibi uinculo aliquo fieri cupiebat. uia una corruptelae | |
| Bacchanalia erant. mater adulescentem appellat: se | 4.1 |
| pro aegro eo uouisse, ubi primum conualuisset, Bacchis | |
| eum se initiaturam; damnatam uoti benignitate deum | |
| exsoluere id uelle. decem dierum castimonia opus esse: | |
| decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium | 5 |
| deducturam. scortum nobile libertina Hispala Faecenia, | 5.1 |
| non digna quaestu, cui ancillula adsuerat, etiam post- | |
| quam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. huic | 6.1 |
| consuetudo iuxta uicinitatem cum Aebutio fuit, minime | |
| adulescentis aut rei aut famae damnosa: ultro enim | |
| amatus appetitusque erat, et maligne omnia praeben- | |
| tibus suis meretriculae munificentia sustinebatur. quin | 7.1 |
| eo processerat consuetudine capta, ut post patroni | |
| mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis | |
| et praetore petito, cum testamentum faceret, unum | |
| Aebutium institueret heredem. | 5 |