| haec amoris pi- | 39.10.1.1 |
| gnora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero | |
| haberent, per iocum adulescens uetat eam mirari, si | |
| per aliquot noctes secubuisset: religionis se causa, ut | 2.1 |
| uoto pro ualetudine sua facto liberetur, Bacchis ini- | |
| tiari uelle. id ubi mulier audiuit, perturbata 'dii meli- | |
| ora.' inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id | |
| faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, | 5 |
| qui id suasissent. admiratus cum uerba tum pertur- | 3.1 |
| bationem tantam adulescens parcere exsecrationibus | |
| iubet: matrem id sibi adsentiente uitrico imperasse. | |
| 'uitricus ergo' inquit 'tuus—matrem enim insimu- | 4.1 |
| lare forsitan fas non sit—pudicitiam famam spem | |
| uitamque tuam perditum ire hoc facto properat.' eo | 5.1 |
| magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem | |
| ueniamque precata deorum dearumque, si coacta cari- | |
| tate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae | |
| comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo | 5 |
| accessisse. scire corruptelarum omnis generis eam | 6.1 |
| officinam esse; et iam biennio constare neminem initi- | |
| atum ibi maiorem annis uiginti. ut quisque intro- | 7.1 |
| ductus sit, uelut uictimam tradi sacerdotibus. eos de- | |
| ducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque | |
| symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne | |
| uox quiritantis, cum per uim stuprum inferatur, exau- | 5 |
| diri possit. orare inde atque obsecrare, ut eam rem | 8.1 |
| quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, | |
| ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda | |
| essent. neque ante dimisit eum, quam fidem dedit | 9.1 |
| adulescens ab his sacris se temperaturum. |