| post- | 39.11.1.1 |
| quam domum uenit, et mater mentionem intulit, quid | |
| eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertine- | |
| rent, faciendum esset, negat eorum se quicquam fac- | |
| turum, nec initiari sibi in animo esse. aderat sermoni | 2.1 |
| uitricus. confestim mulier exclamat Hispalae concubitu | |
| carere eum decem noctes non posse; illius excetrae | |
| delenimentis et uenenis imbutum nec parentis nec | |
| uitrici nec deorum uerecundiam habere. iurgantes hinc | 5 |
| mater, hinc uitricus cum quattuor eum seruis domo | |
| exegerunt. adulescens inde ad Aebutiam se amitam | 3.1 |
| contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narra- | |
| uit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem | |
| Postumium arbitris remotis rem detulit. consul post | 4.1 |
| diem tertium redire ad se iussum dimisit; ipse Sulpi- | |
| ciam grauem feminam, socrum suam, percunctatus est, | |
| ecquam anum Aebutiam ex Auentino nosset. cum ea | 5.1 |
| nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, | |
| opus esse sibi ea conuenta dixit: mitteret nuntium ad | |
| eam, ut ueniret. Aebutia accita ad Sulpiciam uenit, | 6.1 |
| et consul paulo post, uelut forte interuenisset, sermo- | |
| nem de Aebutio fratris eius filio infert. lacrimae | 7.1 |
| mulieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit, | |
| qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud | |
| se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens | |
| —dii propitii essent—obscenis, ut fama esset, sacris | 5 |
| initiari nollet. |