| satis exploratum de Aebutio ratus consul non | 39.12.1.1 |
| uanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat, | |
| ut Hispalam indidem ex Auentino libertinam, non | |
| ignotam uiciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse | |
| quae percunctari uellet. ad cuius nuntium perturbata | 2.1 |
| Hispala, quod ad tam nobilem et grauem feminam | |
| ignara causae arcesseretur, postquam lictores in uesti- | |
| bulo turbamque consularem et consulem ipsum con- | |
| spexit, prope exanimata est. in interiorem partem | 3.1 |
| aedium abductam socru adhibita consul, si uera dicere | |
| inducere in animum posset, negat perturbari debere; | |
| fidem uel a Sulpicia, tali femina, uel ab se acciperet; | 4.1 |
| expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus | |
| in sacro nocturno solerent fieri. hoc ubi audiuit, tantus | 5.1 |
| pauor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, | |
| ut diu hiscere non posset. tandem confirmata puellam | 6.1 |
| admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot | |
| annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire. | |
| iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non | 7.1 |
| infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret. ne- | 8.1 |
| ganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si | |
| coarguatur ab alio, ac per se fatenti ueniam aut gra- | |
| tiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa | |
| audisset. | 5 |