| mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium | 39.13.1.1 |
| indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, | |
| et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum | 2.1 |
| amatore sermonem in rem non seriam modo sed capi- | |
| talem etiam uerti uellet: se terrendi eius causa, non | |
| quod sciret quicquam, ea locutam esse. hic Postumius | 3.1 |
| accensus ira tum quoque ait eam cum Aebutio se | |
| amatore cauillari credere, non in domo grauissimae | |
| feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere | |
| pauentem, simul illam adhortari, simul iram generi | 5 |
| lenire. tandem confirmata, multum incusata perfidia | 4.1 |
| Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam | |
| rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta | 5.1 |
| initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, | |
| qui se indicem manibus suis discerpturi essent. itaque | 6.1 |
| hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra | |
| Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum uitae degere | |
| tuto posset. bono animo esse iubere eam consul, et | 7.1 |
| sibi curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret. tum | 8.1 |
| Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium | |
| id feminarum fuisse, nec quemquam eo uirum admitti | |
| solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus | |
| interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in uicem ma- | 5 |
| tronas creari solitas. Pacullam Anniam Campanam | 9.1 |
| sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: | |
| nam et uiros eam primam filios suos initiasse, Minium | |
| et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex | |
| diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis | 5 |
| mensibus dies initiorum fecisse. ex quo in promiscuo | 10.1 |
| sacra sint et permixti uiri feminis, et noctis licentia | |
| accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praeter- | |
| missum. plura uirorum inter sese quam feminarum | |
| esse stupra. si qui minus patientes dedecoris sint et | 11.1 |
| pigriores ad facinus, pro uictimis immolari. nihil nefas | |
| ducere, hanc summam inter eos religionem esse. uiros, | 12.1 |
| uelut mente capta, cum iactatione fanatica corporis | |
| uaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis | |
| cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demis- | |
| sasque in aquam faces, quia uiuum sulpur cum calce | 5 |
| insit, integra flamma efferre. raptos a diis homines | 13.1 |
| dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos | |
| specus abripiant: eos esse, qui aut coniurare aut soci- | |
| ari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitu- | 14.1 |
| dinem ingentem, alterum iam prope populum esse; in | |
| his nobiles quosdam uiros feminasque. biennio pro- | |
| ximo institutum esse, ne quis maior uiginti annis ini- | |
| tiaretur: captari aetates et erroris et stupri patientes. | 5 |