| peracto indicio aduoluta rursus genibus preces | 39.14.1.1 |
| easdem, ut se ablegaret, repetiuit. consul rogat socrum, | 2.1 |
| ut aliquam partem aedium uacuam faceret, quo Hi- | |
| spala immigraret. cenaculum super aedes datum est, | |
| scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes | |
| uerso. res omnes Faeceniae extemplo translatae et | 3.1 |
| familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis | |
| clientem iussus. | |
| ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad | |
| senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, | 5 |
| quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent. | |
| patres pauor ingens cepit, cum publico nomine, ne | 4.1 |
| quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occul- | |
| tae aut periculi importarent, tum priuatim suorum | |
| cuiusque uicem, ne quis adfinis ei noxae esset. cen- | 5.1 |
| suit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam | |
| rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu in- | |
| uestigasset. quaestionem deinde de Bacchanalibus sa- | 6.1 |
| crisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; | |
| indicibus Aebutio ac Faeceniae ne fraudi ea res sit | |
| curare et alios indices praemiis inuitare iubent; sacer- | 7.1 |
| dotes eorum sacrorum, seu uiri seu feminae essent, non | |
| Romae modo sed per omnia fora et conciliabula con- | |
| quiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea | |
| in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, ne | 8.1 |
| quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut conuenisse | |
| sacrorum causa uelit, neu quid talis rei diuinae fecisse. | |
| ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint | |
| coniurauerintue, quo stuprum flagitiumue inferretur. | 5 |
| haec senatus decreuit. consules aedilibus curulibus | 9.1 |
| imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, | |
| comprehensosque libero conclaui ad quaestionem ser- | |
| uarent; aediles plebis uiderent, ne qua sacra in operto | |
| fierent. triumuiris capitalibus mandatum est, ut uigilias | 10.1 |
| disponerent per urbem seruarentque, ne qui nocturni | |
| coetus fierent, utque ab incendiis caueretur; adiutores | |
| triumuiris quinqueuiri uls cis Tiberim suae quisque | |
| regionis aedificiis praeessent. | 5 |