| ad haec officia dimissis magistratibus consules | 39.15.1.1 |
| in rostra escenderunt, et contione aduocata cum sol- | |
| lemne carmen precationis, quod praefari, priusquam | |
| populum adloquantur, magistratus solent, peregisset | |
| consul, ita coepit. 'nulli umquam contioni, Quirites, | 2.1 |
| tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis | |
| deorum comprecatio fuit, quae uos admoneret hos esse | |
| deos, quos colere uenerari precarique maiores uestri | |
| instituissent, non illos, qui prauis et externis religionibus | 3.1 |
| captas mentes uelut furialibus stimulis ad omne scelus | |
| et ad omnem libidinem agerent. equidem nec quid | 4.1 |
| taceam nec quatenus proloquar inuenio. si aliquid | |
| ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nu- | |
| dauero, ne nimium terroris offundam uobis, uereor. | |
| quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magni- | 5.1 |
| tudine rei dictum scitote esse: ut ad cauendum satis | |
| sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota iam pri- | 6.1 |
| dem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, | |
| non fama solum accepisse uos sed crepitibus etiam | |
| ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, cer- | |
| tum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare: alios | 7.1 |
| deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et | |
| lasciuiam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos | |
| pertinere. quod ad multitudinem eorum attinet, si | 8.1 |
| dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est | |
| exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint. pri- | 9.1 |
| mum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali | |
| huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati | |
| et constupratores, fanatici, uigiliis, uino, strepitibus | |
| clamoribusque nocturnis attoniti. nullas adhuc uires | 10.1 |
| coniuratio, ceterum incrementum ingens uirium habet, | |
| quod in dies plures fiunt. maiores uestri ne uos qui- | 11.1 |
| dem, nisi cum aut uexillo in arce posito comitiorum | |
| causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tri- | |
| buni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad con- | |
| tionem uocasset, forte temere coire uoluerunt; et ubi- | 5 |
| cumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem | |
| multitudinis censebant esse debere. quales primum | 12.1 |
| nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac ui- | |
| rorum esse creditis? si quibus aetatibus initientur | 13.1 |
| mares sciatis, non misereat uos eorum solum, sed etiam | |
| pudeat. hoc sacramento initiatos iuuenes milites fa- | |
| ciendos censetis, Quirites? his ex obsceno sacrario | |
| eductis arma committenda? hi cooperti stupris suis | 14.1 |
| alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum uestro- | |
| rum ferro decernent? |