| minus tamen esset, si | 39.16.1.1 |
| flagitiis tantum effeminati forent—ipsorum id magna | |
| ex parte dedecus erat—, a facinoribus manus, mentem | |
| a fraudibus abstinuissent: numquam tantum malum in | 2.1 |
| re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. | |
| quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quid- | |
| quid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote | |
| ortum esse. necdum omnia, in quae coniurarunt, edita | 3.1 |
| facinora habent. adhuc priuatis noxiis, quia nondum | |
| ad rem publicam opprimendam satis uirium est, coniu- | |
| ratio sese impia tenet. crescit et serpit quotidie malum. | |
| iam maius est, quam ut capere id priuata fortuna | 5 |
| possit: ad summam rem publicam spectat. nisi prae- | 4.1 |
| cauetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab con- | |
| sule uocatae, par nocturna contio esse poterit. nunc | |
| illi uos singuli uniuersos contionantes timent: iam ubi | |
| uos dilapsi domos et in rura uestra eritis, illi coierint, | 5 |
| consultabunt de sua salute simul ac uestra pernicie: | |
| tum singulis uobis uniuersi timendi erunt. optare igitur | 5.1 |
| unusquisque uestrum debet, ut bona mens suis omnibus | |
| fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem | |
| abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium | |
| et facinus coniurauit, non suum iudicet esse. ne quis | 6.1 |
| etiam errore labatur uestrum, Quirites, non sum securus. | |
| nihil enim in speciem fallacius est quam praua religio. | |
| ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit ani- | 7.1 |
| mum timor, ne fraudibus humanis uindicandis diuini | |
| iuris aliquid immixtum uiolemus. hac uos religione | |
| innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, ha- | |
| ruspicum denique responsa liberant. quotiens hoc pa- | 8.1 |
| trum auorumque aetate negotium est magistratibus | |
| datum, uti sacra externa fieri uetarent, sacrificulos uates- | |
| que foro circo urbe prohiberent, uaticinos libros con- | |
| quirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrifi- | 5 |
| candi praeterquam more Romano abolerent. iudicabant | 9.1 |
| enim prudentissimi uiri omnis diuini humanique iuris | |
| nihil aeque dissoluendae religionis esse, quam ubi non | |
| patrio sed externo ritu sacrificaretur. haec uobis prae- | 10.1 |
| dicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos | |
| uestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientes- | |
| que nefarios coetus cerneretis. omnia diis propitiis | 11.1 |
| uolentibusque [ea] faciemus; qui quia suum numen | |
| sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, | |
| ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec pate- | |
| fieri, ut impunita essent, sed ut uindicarentur et oppri- | 5 |
| merentur, uoluerunt. senatus quaestionem extra ordinem | 12.1 |
| de ea re mihi collegaeque meo mandauit. nos, quae | |
| ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur; uigi- | |
| liarum nocturnarum curam per urbem minoribus ma- | |
| gistratibus mandauimus. uos quoque aequum est, quae | 13.1 |
| uestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod | |
| imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid | |
| fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.' |