| recitari deinde senatus consulta iusserunt, in- | 39.17.1.1 |
| dicique praemium proposuerunt, si quis quem ad se | |
| deduxisset nomenue absentis detulisset. qui nominatus | 2.1 |
| profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi | |
| citatus respondisset, absens damnaretur. si quis eorum, | |
| qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei | |
| laxiorem diem daturos, si uenire ad causam dicendam | 5 |
| uellet. edixerunt deinde, ne quis quid fugae causa | 3.1 |
| uendidisse neue emisse uellet; ne quis reciperet, celaret, | |
| ope ulla iuuaret fugientes. | |
| contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec | 4.1 |
| moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis con- | |
| tinuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum | |
| de senatus consulto et contione et edicto consulum | |
| acceptis, trepidari coeptum est. multi ea nocte, quae | 5.1 |
| diem insecuta est, quo in contione res palam facta | |
| est, custodiis circa portas positis fugientes a trium- | |
| uiris comprehensi et reducti sunt: multorum delata | |
| nomina. quidam ex iis uiri feminaeque mortem sibi | 5 |
| consciuerunt. coniurasse supra septem milia uirorum | 6.1 |
| ac mulierum dicebantur. capita autem coniurationis | |
| constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et | |
| Faliscum L. Opicernium et Minium Cerrinium Campa- | |
| num: ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maxi- | 7.1 |
| mos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. data opera, | |
| ut primo quoque tempore comprehenderentur. adducti | |
| ad consules fassique de se nullam moram indicio | |
| fecerunt. | 5 |