| ceterum tanta fuga ex urbe facta erat, ut, | 39.18.1.1 |
| quia multis actiones et res peribant, cogerentur prae- | |
| tores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in | |
| diem tricesimum differre, donec quaestiones a consu- | |
| libus perficerentur. eadem solitudo, quia Romae non | 2.1 |
| respondebant nec inueniebantur, quorum nomina delata | |
| erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quae- | |
| rere et iudicia exercere. qui tantum initiati erant et | 3.1 |
| ex carmine sacro, praeeunte uerba sacerdote, precationes | |
| fecerant, [in] quibus nefanda coniuratio in omne faci- | |
| nus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, | |
| in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios ad- | 5 |
| miserant, eos in uinculis relinquebant: qui stupris aut | 4.1 |
| caedibus uiolati erant, qui falsis testimoniis, signis | |
| adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis | |
| contaminati, eos capitali poena adficiebant. plures | 5.1 |
| necati quam in uincula coniecti sunt. magna uis in | |
| utraque causa uirorum mulierumque fuit. mulieres | 6.1 |
| damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, trade- | |
| bant, ut ipsi in priuato animaduerterent in eas: si | |
| nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animad- | |
| uertebatur. datum deinde consulibus negotium est, ut | 7.1 |
| omnia Bacchanalia Romae primum, deinde per totam | |
| Italiam diruerent, extra quam si qua ibi uetusta ara | |
| aut signum consecratum esset. in reliquum deinde | 8.1 |
| senatus consulto cautum est, ne qua Bacchanalia Romae | |
| neue in Italia essent. si quis tale sacrum sollemne et | |
| necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se | |
| id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, | 5 |
| praetor senatum consuleret. si ei permissum esset, | 9.1 |
| cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum | |
| faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, | |
| neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum | |
| aut sacerdos esset. | 5 |