| sub hunc nuntium ex Ligustinis uulgatum | 39.21.1.1 |
| litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam ad- | |
| ferentes recitatae sunt. C. Atinius, qui biennio ante | 2.1 |
| praetor in eam prouinciam profectus erat, cum Lusi- | |
| tanis in agro Hastensi signis collatis pugnauit: ad sex | |
| milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castris- | |
| que exuti. ad oppidum deinde Hastam oppugnandum | 3.1 |
| legiones ducit: id quoque haud multo maiore certamine | |
| cepit quam castra; sed dum incautius subit muros, | |
| ictus ex uulnere post dies paucos moritur. litteris de | 4.1 |
| morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, | |
| qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem conse- | |
| queretur, nuntiaretque senatum aequum censere, ne | |
| sine imperio prouincia esset, maturare eum proficisci. | 5 |
| quarto die qui missus erat Lunam uenit: paucis ante | 5.1 |
| diebus Calpurnius profectus erat. et in citeriore Hispa- | 6.1 |
| nia L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo | |
| C. Atinius in prouinciam ierat, cum Celtiberis acie | |
| conflixit. incerta uictoria discessum est, nisi quod | 7.1 |
| Celtiberi castra inde nocte proxima mouerunt, Romanis | |
| et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus po- | |
| testas facta est. paucos post dies maiore coacto exer- | 8.1 |
| citu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiuerunt | |
| proelio Romanos. nihil traditur, quae causa numero | 9.1 |
| aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt: | |
| ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta, et | |
| castris Romanus potitur. et nisi successor aduentus | 10.1 |
| suo inhibuisset impetum uictoris, subacti Celtiberi | |
| forent. noui praetores ambo in hiberna exercitus de- | |
| duxerunt. |