| per eos dies, quibus haec ex Hispania nun- | 39.22.1.1 |
| tiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. | |
| decem deinde <dies magno> apparatu ludos M. Fuluius, | |
| quos uouerat Aetolico bello, fecit. multi artifices ex | 2.1 |
| Graecia uenerunt honoris eius causa. athletarum quo- | |
| que certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et | |
| uenatio data leonum et pantherarum, et prope huius | |
| saeculi copia ac uarietate ludicrum celebratum est. | 5 |
| nouemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per | 3.1 |
| triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes multi- | |
| fariam orti adussisse complurium leui adflatu uesti- | |
| menta maxime dicebantur. addita et unum diem sup- | 4.1 |
| plicatio est ex decreto pontificum, quod aedis Opis in | |
| Capitolio de caelo tacta erat. hostiis maioribus con- | |
| sules procurarunt urbemque lustrauerunt. sub idem | 5.1 |
| tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duo- | |
| decim ferme annos natum inuentum. id prodigium | |
| abominantes arceri Romano agro necarique quam | |
| primum iusserunt. | 5 |
| eodem anno Galli Transalpini transgressi in Uene- | 6.1 |
| tiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi | |
| nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt. | |
| legatis Romanis de ea re trans Alpes missis respon- | 7.1 |
| sum est neque profectos ex auctoritate gentis eos, nec | |
| quid in Italia facerent sese scire. | |
| L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi | 8.1 |
| uouisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regi- | |
| bus ciuitatibusque per dies decem fecit. legatum eum | 9.1 |
| post damnationem et bona uendita missum in Asiam | |
| ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges cer- | |
| tamina Ualerius Antias est auctor: tum collatas ei | 10.1 |
| pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quo- | |
| rum ludorum post bellum, in quo uotos diceret, men- | |
| tionem non fecisset, de iis post legationem demum in | |
| senatu actum. | 5 |