| cum iam in exitu annus esset, Q. Marcius | 39.23.1.1 |
| absens magistratu abiturus erat, Sp. Postumius quae- | |
| stionibus cum summa fide curaque perfectis comitia | |
| habuit. creati consules sunt Ap. Claudius Pulcher | 2.1 |
| M. Sempronius Tuditanus. postero die praetores facti | |
| P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius | |
| Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus | |
| M. Claudius Marcellinus. extremo anni, quia Sp. Postu- | 3.1 |
| mius consul renuntiauerat peragrantem se propter | |
| quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias | |
| Sipontum supero, Buxentum infero mari inuenisse, | |
| triumuiri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto | 4.1 |
| ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius | |
| Libo M. Tuccius Cn. Baebius Tamphilus. | |
| cum Perseo rege et Macedonibus bellum quod immi- | 5.1 |
| nebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso | |
| Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; | |
| et is ipse, si diutius uixisset, id bellum gessisset. una | 6.1 |
| eum res, cum uicto leges imponerentur, maxime an- | |
| gebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, | |
| in eos ius saeuiendi ademptum ei ab senatu erat, cum, | 7.1 |
| quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis | |
| distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho | 8.1 |
| rege deinde bello superato ad Thermopylas, diuisis | |
| partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Hera- | |
| cleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea | 9.1 |
| quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Roma- | |
| nisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat. | |
| permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse | 10.1 |
| festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo | |
| permisit, ut Athamaniae et Amynandro bellum inferret, | |
| et urbes quas Thessalis Aetoli ademerant, regno ad- | |
| iceret. haud magno certamine et Amynandrum Atha- | 11.1 |
| mania expulerat et urbes receperat aliquot. Deme- | 12.1 |
| triadem quoque, urbem ualidam et ad omnia opportunam, | |
| et Magnetum gentem suae dicionis fecit. inde et in | 13.1 |
| Thracia quasdam urbes, nouae atque insuetae libertatis | |
| uitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae | |
| domestico certamine uincerentur, adiungendo sese cepit. |