| his sedata in praesentia regis ira in Romanos | 39.24.1.1 |
| est. numquam tamen remisit animum a colligendis | |
| in pace uiribus, quibus, quandoque data fortuna esset, | |
| ad bellum uteretur. uectigalia regni non fructibus | 2.1 |
| tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed | |
| metalla etiam et uetera intermissa recoluit et noua | |
| multis locis instituit. ut uero antiquam multitudinem | 3.1 |
| hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret, | |
| non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus | |
| procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam | 4.1 |
| magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quie- | |
| tusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni | |
| opes intentus fuerat. rediere deinde causae, quae de | 5.1 |
| integro iram mouerent in Romanos. Thessalorum et | 6.1 |
| Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo possessis, | |
| et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per | |
| uim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, | |
| ita auditae erant, ut eas non neglegi satis appareret. | 5 |
| maxime mouerat senatum, quod iam Aeni et Maroneae | 7.1 |
| adfectari possessionem audierant; minus Thessalos | |
| curabant. Athamanes quoque uenerant legati, non | 8.1 |
| partis amissae, non finium iacturam querentes, sed | |
| totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis uenisse; | |
| et Maronitarum exules uenerant, pulsi, quia libertatis | 9.1 |
| causam defendissent ab regio praesidio: ii non Maro- | |
| neam modo sed etiam Aenum in potestate narrabant | |
| esse Philippi. uenerant et a Philippo legati ad pur- | 10.1 |
| ganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum impera- | |
| torum factum adfirmabant: ciuitates Thessalorum et | 11.1 |
| Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Atha- | |
| manum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse; | |
| Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Aetolicis | 12.1 |
| urbibus consulem ad recipiendas eas ciuitates Philippum | |
| misisse; armis subactos parere. senatus, ne quid ab- | 13.1 |
| sente rege statueret, legatos ad eas controuersias | |
| disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Bae- | |
| bium Tamphilum Ti. Sempronium. quorum sub | 14.1 |
| aduentum ad Thessalica Tempe omnibus iis ciuita- | |
| tibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium in- | |
| dictum est. |