ibi cum Romani legati disceptatorum loco,
|
39.25.1.1
|
Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accu-
|
|
satores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus
|
|
consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes
|
2.1
|
legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio
|
|
acerbius leniusue egerunt. in controuersiam autem
|
3.1
|
ueniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae
|
|
et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris
|
4.1
|
cum <essent>, ui ademptae possessaeque ab Aetolis forent
|
|
—nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat—,
|
|
an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim
|
5.1
|
Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si
|
|
uoluntate, non si ui atque armis coacti cum Aetolis
|
|
essent. eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum
|
6.1
|
Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possi-
|
|
dendo per occasiones Aetoli miscuerant. ad haec, quae
|
7.1
|
disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae,
|
|
quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac
|
|
deserta redditurus esset: nam praeter belli casibus
|
8.1
|
amissos quingentos principes iuuentutis in Macedoniam
|
|
abduxisse, et opera eorum in seruilibus abuti ministe-
|
|
riis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut
|
|
redderet curasse. Thebas Pthias unum maritimum
|
9.1
|
emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et
|
|
frugiferum: ibi nauibus onerariis comparatis regem,
|
|
quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent,
|
|
negotiationem maritimam omnem eo auertisse. iam
|
10.1
|
ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint,
|
|
uiolandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinc-
|
|
tium. itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos
|
11.1
|
coniectos, ut non in ciuitatibus suis, non in commu-
|
|
nibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul
|
|
enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri ad-
|
|
haerere grauem dominum, prohibentem uti beneficiis
|
5
|
populi Romani. quid autem, si uox libera non sit,
|
|
liberum esse? nunc se fiducia et praesidio legatorum
|
12.1
|
ingemiscere magis quam loqui. nisi prouideant ali-
|
|
quid Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus
|
|
metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et
|
|
illum uictum et se liberatos esse. ut equum tenacem,
|
13.1
|
non parentem frenis asperioribus castigandum esse.
|
|
haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent
|
14.1
|
iram eius petentes, ut ignosceret pro libertate loquen-
|
15.1
|
tibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret
|
|
socium atque amicum sese praestare, et imitaretur
|
|
populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere
|
|
sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhaebi Gonno-
|
16.1
|
condylum, quod Philippus Olympiadem appellauerat,
|
|
Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant;
|
|
et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Atha-
|
17.1
|
manes libertatem repetebant et castella Athenaeum et
|
|
Poetneum.
|
|