| Philippus, ut accusatoris potius | 39.26.1.1 |
| quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus | |
| Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thes- | |
| salos ui atque armis expugnasse questus est; item | |
| Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque | 5 |
| captam. Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppi- | 2.1 |
| dum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub | |
| Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae | |
| factam. nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis | 3.1 |
| legatorum et maritimis portubus frequentatis aut | |
| desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, | 4.1 |
| quos portus mercatores aut nautici petant, alterum | |
| mores respuere suos. tot annos esse, per quos num- | 5.1 |
| quam cessauerint legati nunc ad imperatores Romanos | |
| nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem | |
| umquam uerbo uiolatum esse? semel euntibus ad | 6.1 |
| Quinctium insidias dici factas: sed quid iis acciderit, | |
| non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum ueri | |
| nihil habeant, ea crimina esse. insolenter et immodice | 7.1 |
| abuti Thessalos indulgentia populi Romani, uelut ex | |
| diutina siti nimis auide meram haurientes libertatem: | |
| ita seruorum modo praeter spem repente manumis- | 8.1 |
| sorum licentiam uocis et linguae experiri et iactare | |
| sese insectatione et conuiciis dominorum. elatus deinde | 9.1 |
| ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse. | |
| id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed | |
| etiam Romani acceperunt. et cum fremitus post eam | 10.1 |
| uocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum | |
| inde Athamanumque legatis respondit eandem, de | |
| quibus illi agant, ciuitatium causam esse. consulem | 11.1 |
| Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium | |
| essent. si suum munus qui dedissent adimere uelint, | 12.1 |
| scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in | |
| gratiam leuium et inutilium sociorum iniuriam eos | |
| facturos. nec enim ullius rei minus diuturnam esse | 13.1 |
| gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male | |
| utendo eam corrupturi sint. causa cognita pronun- | 14.1 |
| tiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex | |
| iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum | |
| finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, | |
| quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, | 5 |
| formulam iuris exsequendi constituendam esse. |