| inde grauiter offenso rege Thessalonicen ad | 39.27.1.1 |
| cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur. ibi | 2.1 |
| legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam | |
| uelint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam | |
| ut admoneant, re, non uerbo eos liberos relinquant, | |
| nec suum munus intercipi ab alio patiantur. sin autem | 3.1 |
| minor cura sit ciuitatium in Thracia positarum, multo | |
| uerius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli | |
| Eumenem quam Philippum habere, uel pro patris | 4.1 |
| Attali meritis bello, quod aduersus Philippum ipsum | |
| gesserit populus Romanus, uel suis, quod Antiochi | |
| bello terra marique laboribus periculisque omnibus | |
| interfuerit. habere eum praeterea decem legatorum | 5.1 |
| in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysi- | |
| machiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum | |
| profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis uelut | |
| appendices maioris muneris essent. nam Philippum | 6.1 |
| quidem quo aut merito in populum Romanum aut | |
| iure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniae | |
| absint, ciuitatibus his praesidia imposuisse? uocari | |
| Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu | 5 |
| ciuitatium earum scituros. | |
| legati Maronitarum uocati non uno tantum loco | 7.1 |
| urbis praesidium regium esse, sicut in aliis ciuitatibus, | |
| dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum | |
| Maroneam esse. itaque dominari adsentatores regios: | 8.1 |
| his solis loqui et in senatu et in contionibus licere; | |
| eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis. op- | 9.1 |
| timum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura | |
| sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et | |
| deterioribus obnoxios silere. de iure etiam finium | 10.1 |
| pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regi- | |
| one ea fuisset, derexisse finem Philippo ueterem uiam | |
| regiam, quae ad Thraciae Paroreian subeat, nusquam | |
| ad mare declinantem: Philippum nouam postea de- | 5 |
| flexisse uiam, qua Maronitarum urbes agrosque amplec- | |
| tatur. |