| ad ea Philippus longe aliam, quam ad- | 39.28.1.1 |
| uersus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disse- | |
| rendi uiam 'non cum Maronitis' inquit 'mihi aut cum | |
| Eumene disceptatio est, sed iam uobiscum, Romani, | |
| a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animad- | 5 |
| uerto. ciuitates Macedonum, quae a me inter indutias | 2.1 |
| defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia | |
| magna accessio ea regni futura esset—sunt enim et | |
| parua oppida et in finibus extremis posita—sed | |
| quia multum ad reliquos Macedonas continedos exem- | 5 |
| plum pertinebat. negatum est mihi. bello Aetolico | 3.1 |
| Lamiam oppugnare iussus a consule M'. Acilio cum | |
| diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcen- | |
| dentem me iam muros a capta prope urbe reuocauit | |
| consul et abducere copias inde coegit. ad huius so- | 4.1 |
| lacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhae- | |
| biaeque et Athamanum reciperem quaedam castella | |
| magis quam urbes. ea quoque ipsa uos mihi, Q. Caecili, | |
| paucos ante dies ademistis. pro non dubio paulo ante, | 5.1 |
| si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi | |
| fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere. id | |
| ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi | |
| uicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere | 5 |
| in regno suo non potuit. itaque ille uestrum meritum | |
| habet, non uos illius. mei autem regni tantum aberat | 6.1 |
| ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum | |
| et quinquaginta tectas naues et omnes Graeciae ciui- | |
| tates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro An- | |
| tiochum in mercedem societatis sim aspernatus; ho- | 7.1 |
| stemque ei me esse prius etiam quam M'. Acilius | |
| exercitum in Graeciam traiceret praetuli. et cum eo | |
| consule belli partem, quamcumque mihi delegauit, | |
| gessi, et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra | 8.1 |
| statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter | |
| tantum per regnum nostrum dedi, sed uias etiam | |
| muniui, pontes feci, commeatus praebui; nec per Mace- | 9.1 |
| doniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter | |
| cetera pax quoque praestanda a barbaris erat. pro | 10.1 |
| hoc studio meo erga uos, ne dicam merito, utrum | |
| adicere uos, Romani, aliquid et amplificare et augere | |
| regnum meum munificentia uestra oportebat, an, quae | |
| haberem aut meo iure aut beneficio uestro eripere, | 5 |
| id quod nunc facitis? Macedonum ciuitates, quas regni | 11.1 |
| mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes tam- | |
| quam ad Antiochum spoliandum me uenit, et si diis | |
| placet, decem legatorum decretum calumniae impu- | |
| dentissimae praetendit, quo maxime et refelli et co- | 5 |
| argui potest. disertissime enim planissimeque in eo | 12.1 |
| scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni | |
| dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae ciui- | |
| tates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare qui- | |
| dem est ausus, id apud uos, tamquam ab illis impe- | 5 |
| trauerit, obtinebit? quo in numero me apud uos esse | 13.1 |
| uelitis, refert. si tamquam inimicum et hostem in- | |
| sectari propositum est, pergite ut coepistis facere: sin | 14.1 |
| aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, | |
| deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.' |