| mouit aliquantum oratio regis legatos. itaque | 39.29.1.1 |
| medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum | |
| decreto Eumeni datae ciuitates eae essent, nihil se | |
| mutare; si Philippus bello cepisset eas, praemium | 2.1 |
| uictoriae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, | |
| cognitionem placere senatui reseruari et, ut omnia in | |
| integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, | |
| deduci. | 5 |
| hae causae maxime animum Philippi alienauerunt | 3.1 |
| ab Romanis, ut non a Perseo filio eius nouis causis | |
| motum, sed ob has a patre bellum relictum filio uideri | |
| possit. Romae nulla Macedonici belli suspicio erat. | 4.1 |
| L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postu- | |
| lanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum | |
| gestarum magnitudo impetrabilem faciebat; exemplum | 5.1 |
| obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, | |
| ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, | |
| nisi perdomitam pacatamque prouinciam tradidisset | |
| successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut | 5 |
| ouans urbem iniret. tulit coronas aureas quinquaginta | 6.1 |
| duas, auri praeterea pondo centum triginta duo, ar- | |
| genti sedecim milia trecenta, et pronuntiauit in senatu | 7.1 |
| decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium | |
| quaestorem aduehere: id quoque se in aerarium de- | |
| laturum. | |
| magnus motus seruilis eo anno in Apulia fuit. Ta- | 8.1 |
| rentum prouinciam L. Postumius praetor habebat. is | 9.1 |
| de pastorum coniuratione, qui uias latrociniis pascua- | |
| que publica infesta habuerant, quaestionem seuere | |
| exercuit. ad septem milia hominum condemnauit: | |
| multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. | 5 |
| consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in | 10.1 |
| prouincias profecti sunt. |