| eodem anno in Hispania praetores C. Calpur- | 39.30.1.1 |
| nius et L. Quinctius, cum primo uere ex hibernis | |
| copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, | |
| ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi | |
| animo consilioque parati rem gerere. haud procul | 2.1 |
| Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta | |
| est, quibus dum utrimque subuenitur a castris, pau- | |
| latim omnes copiae in aciem eductae sunt. in eo | 3.1 |
| tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae | |
| pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in | |
| castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes. | |
| praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, | 4.1 |
| silentio proximae noctis tacito signo exercitum ab- | |
| duxerunt. luce prima Hispani acie instructa ad uallum | 5.1 |
| accesserunt, uacuaque praeter spem castra ingressi, | |
| quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diri- | |
| puerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti | |
| statiuis manserunt. Romanorum sociorumque in proelio | 6.1 |
| fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis | |
| hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt. | |
| praetores interim Romani omne id tempus contrahendis | 7.1 |
| ex ciuitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis | |
| ab terrore aduersae pugnae militum animis consum- | |
| pserunt. ubi satis placuere uires et iam miles quoque | 8.1 |
| ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, | |
| duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt | |
| castra. inde tertia uigilia sublatis signis quadrato | 9.1 |
| agmine principio lucis ad Tagi ripam peruenerunt. | |
| trans fluuium in colle hostium castra erant. extemplo, | 10.1 |
| qua duobus locis uada nudabat amnis, dextra parte | |
| Calpurnius, laeua Quinctius exercitus traduxerunt quieto | |
| hoste, dum miratur subitum aduentum consultatque, | |
| qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu | 5 |
| amnis potuisset. interim Romani, impedimentis quo- | 11.1 |
| que omnibus traductis contractisque in unum locum, | |
| quia iam moueri uidebant hostem nec spatium erat | |
| castra communiendi, aciem instruxerunt. in medio | 12.1 |
| locatae quinta Calpurnii legio et octaua Quinctii: id | |
| robur totius exercitus erat. campum apertum usque | |
| ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum. |