| Hispani postquam in citeriore ripa duo Ro- | 39.31.1.1 |
| manorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere | |
| atque instruere possent, occuparent eos, castris repente | |
| effusi cursu ad pugnam tendunt. atrox in principio pugna | 2.1 |
| fuit, et Hispanis recenti uictoria ferocibus et insueta igno- | |
| minia milite Romano accenso. acerrime media acies, duae | 3.1 |
| fortissimae legiones, dimicabant. quas cum aliter moueri | |
| loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et | |
| usque plures confertioresque medios urgebant. ibi post- | 4.1 |
| quam laborare aciem Calpurnius praetor uidit, T. Quincti- | |
| lium Uarum et L. Iuuentium Talnam legatos ad singulas | |
| legiones adhortandas propere mittit; docere et monere | 5.1 |
| iubet in illis spem omnem uincendi et retinendae Hispaniae | |
| esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non | |
| modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam | |
| umquam uisurum. ipse cum equitibus duarum legionum | 6.1 |
| paulum circumuectus in cuneum hostium, qui mediam | |
| urgebat aciem, ab latere incurrit. Quinctius cum sociis | 7.1 |
| equitibus alterum hostium latus inuadit. sed longe | |
| acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante | |
| alios: nam et primus hostem percussit, et ita se | 8.1 |
| immiscuit mediis, ut uix, utrius partis esset, nosci | |
| posset; et equites praetoris eximia uirtute et equitum | 9.1 |
| pedites accensi sunt. pudor mouit primos centuriones, | |
| qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque | |
| urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa | |
| et confestim militem sequi. renouatur ab omnibus | 10.1 |
| clamor: impetus fit uelut ex superiore loco. haud | |
| secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque | |
| perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese | |
| possunt. fugientes in castra equites persecuti sunt, et | 11.1 |
| permixti turbae hostium intra uallum penetrauerunt; | |
| ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium in- | |
| stauratum, coactique sunt Romani equites descendere | |
| ex equis. dimicantibus iis legio quinta superuenit; de- | 12.1 |
| inde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant. cae- | 13.1 |
| duntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam | |
| quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia | |
| fere, qui arma retinuerant, montem propinquum cepe- | |
| runt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. | 5 |
| supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex qui- | 14.1 |
| bus tam exigua pars pugnae superfuit. signa capta | |
| centum triginta tria. Romani sociique paulo plus | 15.1 |
| sescenti et prouincialium auxiliorum centum quinqua- | |
| ginta ferme ceciderunt. tribuni militum quinque amissi | 16.1 |
| et pauci equites Romani cruentae maxime uictoriae | |
| speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium | |
| sua communiendi non fuerat, manserunt. pro contione | 17.1 |
| postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites | |
| phaleris, pronuntiauitque eorum maxime opera hostes | |
| fusos, castra capta et expugnata esse. Quinctius alter | 18.1 |
| praetor suos equites catellis ac fibulis donauit. donati | |
| et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime | |
| qui mediam aciem tenuerant. |