consules dilectibus aliisque, quae Romae 39.32.1.1
agendae erant, peractis rebus in Ligures prouinciam
exercitum duxerunt. Sempronius a Pisis profectus in 2.1
Apuanos Ligures, uastando agros urendoque uicos et
castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluuium
et Lunae portum. hostes montem, antiquam sedem 3.1
maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum
iniquitate proelio deiecti sunt. et Ap. Claudius felici- 4.1
tatem uirtutemque collegae in Liguribus Ingaunis
aequauit secundis aliquot proeliis. sex praeterea oppida
eorum expugnauit; multa milia hominum in iis cepit;
belli auctores tres et quadraginta securi percussit. 5
iam comitiorum appetebat tempus. prior tamen 5.1
Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi
obtigerat, Romam uenit, quia P. Claudius frater eius
consulatum petebat. competitores habebat patricios 6.1
L. Aemilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, ueteres
candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo
negatus erat, honorem repetentes. etiam quia plus 7.1
quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio
quattuor petentibus erat. plebeii quoque gratiosi ho- 8.1
mines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn.
Baebius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi
tandem aliquando honoris dilati. Claudius ex omnibus 9.1
unus nouus candidatus erat. opinione hominum haud
dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius
Licinus. sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre 10.1
toto foro uolitando, clamitantibus aduersariis et ma-
iore parte senatus, meminisse eum debere se prius 11.1
consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse:
quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum
spectatorem comitiorum se praeberet?—coerceri tamen
ab effuso studio nequit. magnis contentionibus tri- 12.1
bunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut
pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata,
donec peruicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem tra-
heret. creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam 13.1
et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus,
quia moderatis studiis, non ui Claudiana inter plebeios
certatum est. praetorum inde comitia sunt habita: 14.1
C. Decimius Flauus P. Sempronius Longus P. Cornelius
Cethegus Q. Naeuius Matho C. Sempronius Blaesus
A. Terentius Uarro praetores facti. haec eo anno, quo 15.1
Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi
militiaeque gesta.