| principio insequentis anni P. Claudius | 39.33.1.1 |
| L. Porcius consules, cum Q. Caecilius M. Baebius | |
| Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum | |
| et Eumenem reges Thessalorumque ciuitates missi | |
| erant, legationem renuntiassent, regum quoque eorum | 2.1 |
| ciuitatiumque legatos in senatum introduxerunt. eadem | 3.1 |
| utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia | |
| erant. aliam deinde nouam legationem patres, cuius | |
| princeps Ap. Claudius fuit, in Graeciam et Macedo- | |
| niam decreuerunt ad uisendum, redditaene ciuitates | 5 |
| Thessalis et Perrhaebis essent. iisdem mandatum, ut | 4.1 |
| ab Aeno et Maronea praesidia deducerentur, mariti- | |
| maque omnis Thraciae ora a Philippo et Macedonibus | |
| liberaretur. Peloponnesum quoque adire iussi, unde | 5.1 |
| prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam | |
| si non uenissent: nam super cetera etiam sine responso | |
| dimissi, nec datum petentibus erat Achaeorum con- | |
| cilium. de qua re querente grauiter Q. Caecilio et simul | 6.1 |
| Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam | |
| plebem in Achaiam et uenumdatam, ademptas, quibus | |
| ad eam diem ciuitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei | 7.1 |
| maxime concilii negati crimen excusabant recitando | |
| legem, quae nisi belli pacisue causa, et cum legati ab | |
| senatu cum litteris aut scriptis mandatis uenirent, | |
| uetaret indici concilium. ea ne postea excusatio esset, | 8.1 |
| ostendit senatus curae iis esse debere, ut legatis Ro- | |
| manis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, | |
| quem ad modum et illis, quotiens uellent, senatus | |
| daretur. | 5 |