| dimissis iis legationibus, Philippus a suis | 39.34.1.1 |
| certior factus cedendum ciuitatibus deducendaque prae- | |
| sidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. | |
| Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut | 2.1 |
| partis aduersae principes interficeret. ille per Casan- | |
| drum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem | |
| Maroneae, nocte Thracibus intromissis uelut in bello | |
| capta urbe caedem fecit. idem apud Romanos legatos | 3.1 |
| querentes tam crudeliter aduersus innoxios Maronitas, | |
| tam superbe aduersus populum Romanum factum, ut, | |
| quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii | |
| pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum | 5 |
| ad se aut quemquam suorum pertinere; seditione inter | 4.1 |
| ipsos dimicatum, cum ad se alii, alii ad Eumenem | |
| ciuitatem traherent; id facile scituros esse; percuncta- | 5.1 |
| rentur ipsos Maronitas—, haud dubius, perculsis omnibus | |
| terrore tam recentis caedis, neminem hiscere aduersus | |
| se ausurum. negare Appius rem euidentem pro dubia | 6.1 |
| quaerendam. si ab se culpam remouere uellet, Ono- | |
| mastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, | |
| mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. | |
| primo adeo perturbauit ea uox regem, ut non color, | 7.1 |
| non uultus ei constaret; deinde collecto tandem animo | |
| Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique uellent, se | |
| missurum dixit: ad Onomastum quidem quid eam rem | 8.1 |
| pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione | |
| quidem propinqua fuisset? et parcebat magis Ono- | 9.1 |
| masto, honoratiori amico, et eundem indicem haud | |
| paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo | |
| contulerat et multorum talium ministrum et conscium | |
| habebat. Casander quoque, missis qui per Epirum ad | 10.1 |
| mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, | |
| ueneno creditur sublatus. |