| et legati a Philippi | 39.35.1.1 |
| colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil | |
| eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebel- | 2.1 |
| landum esset, dubius. quia tamen immaturae ad id | |
| uires erant, ad moram interponendam Demetrium mino- | |
| rem filium mittere Romam simul ad purganda cri- | |
| mina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis | 3.1 |
| credens ipsum etiam iuuenem, quod Romae obses | |
| specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti fac- | |
| turum. interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, | 4.1 |
| re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum pro- | |
| fectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto | |
| in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis | |
| barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos. | 5 |
| et in Peloponneso aduentus legatorum Romanorum, | 5.1 |
| qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspecta- | |
| batur; aduersus quos ut praeparata consilia haberent, | |
| Lycortas praetor concilium indixit. ibi de Lacedae- | 6.1 |
| moniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et | |
| periculum esse, ne uicti magis timendi forent, quam | |
| bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis | |
| Achaeos usos: nunc eosdem Romanos aequiores Lace- | 5 |
| daemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et | 7.1 |
| Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, lega- | |
| tionem Romam aduersus gentem Achaeorum ita de | |
| ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione | |
| usi essent, ut pulsi patria, non restituti in eam uide- | 5 |
| rentur. clamor undique ortus, referret nominatim de | 8.1 |
| iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis | |
| damnati sunt. paucos post dies Romani legati uene- | |
| runt. his Clitore in Arcadia datum est concilium. |