| priusquam agerent quicquam, terror Achaeis | 39.36.1.1 |
| iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo discep- | |
| tatio futura esset, quod Areum et Alcibiadem capitis | 2.1 |
| ab se concilio proximo damnatos cum legatis uide- | |
| bant; nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quae | 3.1 |
| apud senatum questi erant Lacedaemonii, displicere | |
| senatui ostendit: caedem primum ad Compasium factam | |
| eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam euo- | |
| cati uenissent; deinde cum in homines ita saeuitum | 4.1 |
| esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros | |
| dirutos urbis nobilissimae esse, leges uetustissimas | |
| abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi | |
| sublatam. haec cum Appius dixisset, Lycortas, et | 5.1 |
| quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium | |
| quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita | |
| respondit. 'difficilior nobis, Ap. Claudi, apud uos | 6.1 |
| oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit. tunc | 7.1 |
| enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: | |
| nunc a uobis ipsis accusati sumus, apud quos causa | |
| est dicenda. quam iniquitatem condicionis subimus | 8.1 |
| illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita con- | |
| tentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, | |
| quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae | |
| questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, | 5 |
| non tibi sed illis me apud te respondere credam. | |
| caedem obicitis eorum, qui a Philopoemene praetore | 9.1 |
| euocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego | |
| crimen non modo a uobis, Romani, sed ne apud uos | |
| quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? | |
| quia in uestro foedere erat, ut maritimis urbibus abs- | 5 |
| tinerent Lacedaemonii. quo tempore armis captis | 10.1 |
| urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu | |
| occupauerunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, | |
| sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti | |
| et oppressi confugissent. cum uos procul essetis, quo | 11.1 |
| alio nisi ad nos, socios uestros, quos antea Gytheo | |
| opem ferentes, quos Lacedaemonem uobiscum simili | |
| de causa oppugnantes uiderant, confugerent? pro uobis | 12.1 |
| igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum | |
| alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem | |
| possint, dii quoque ipsi comprobauerint, qui nobis | |
| uictoriam dederunt, quonam modo ea, quae belli iure | 5 |
| acta sunt, in disceptationem ueniunt? quorum tamen | |
| maxima pars nihil pertinet ad nos. nostrum est, quod | 13.1 |
| euocauimus ad causam dicendam eos, qui ad arma | |
| multitudinem exciuerant, qui expugnauerant maritima | |
| oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant. | |
| quod uero illi uenientes in castra interfecti sunt, | 14.1 |
| uestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis | |
| placet, accusatis, non nostrum. exsules Lacedae- | 15.1 |
| moniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et | |
| tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant | |
| maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum | |
| opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse | 5 |
| consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. | |
| Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, non Achaei inter- | 16.1 |
| fecerunt; nec iure an iniuria caesi sint, argumentari | |
| refert. |