| at enim illa certe uestra sunt, Achaei, | 39.37.1.1 |
| quod leges disciplinamque uetustissimam Lycurgi sus- | |
| tulistis, quod muros diruistis. quae utraque ab iisdem | 2.1 |
| obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis non ab | |
| Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissoluendam Ly- | |
| curgi disciplinam exstructi sint? tyranni enim nuper | 3.1 |
| eos arcem et munimentum sibi, non ciuitati parauerunt; | |
| et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat rui- | |
| nis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam | |
| agnoscere dicat. non Philopoemenem exspectare nec | 4.1 |
| Achaeos, sed uos ipsi Lacedaemonii, uestris manibus | |
| amoliri et diruere omnia uestigia tyrannidis debuistis. | |
| uestrae enim illae deformes ueluti notae seruitutis erant, | 5.1 |
| et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, | |
| aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris | |
| uelut compedibus circumdatis uincti per centum annos | |
| seruistis. quod ad leges ademptas attinet, ego anti- | 6.1 |
| quas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; | |
| nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras | |
| leges dedisse; nec male consuluisse ciuitati, cum con- | 7.1 |
| cilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut | |
| corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. | |
| tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus uiueremus, alias | 8.1 |
| istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et in- | |
| dignari possent. scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, | 9.1 |
| qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios ne- | |
| que liberae gentis esse, sed uere seruorum disceptan- | |
| tium apud dominos. nam si non uana illa uox prae- | 10.1 |
| conis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos | |
| iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia | |
| ex aequo obseruatur, cur ego, quid Capua capta fece- | |
| ritis Romani, non quaero, uos rationem reposcitis, quid | 5 |
| Achaei Lacedaemoniis bello uictis fecerimus? interfecti | 11.1 |
| aliqui sunt, finge, a nobis: quid? uos senatores Cam- | |
| panos securi non percussistis? at muros diruimus: uos | 12.1 |
| non muros tantum sed urbem agrosque ademistis. | |
| specie, inquis, aequum est foedus: re apud Achaeos | 13.1 |
| precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. | |
| sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor: sed oro | 14.1 |
| uos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, | |
| modo ne in aequo hostes uestri nostrique apud uos | |
| sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. nam ut | 15.1 |
| in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras | |
| dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus | |
| parum est uictis, quod uictoribus satis est; plus postu- | |
| lant hostes quam socii habent. quae iureiurando, quae | 16.1 |
| monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam | |
| memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio | |
| nostro tollere parant. ueremur quidem uos, Romani, | 17.1 |
| et si ita uultis, etiam timemus: sed plus et ueremur | |
| et timemus deos immortales.' cum adsensu maximae | 18.1 |
| partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate | |
| magistratus censebant, ut facile appareret molliter | |
| agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. | |
| tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit, ut, | 19.1 |
| dum liceret uoluntate sua facere, gratiam inirent, ne | |
| mox inuiti et coacti facerent. haec uox audita qui- | 20.1 |
| dem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit im- | |
| perata recusandi. id modo petierunt, ut Romani, quae | 21.1 |
| uiderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos | |
| religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando | |
| sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alci- | |
| biadis, quae nuper facta erat, sublata est. | 5 |