| Romae principio eius anni, cum de pro- | 39.38.1.1 |
| uinciis consulum et praetorum actum est, consulibus | |
| Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. prae- | 2.1 |
| tores C. Decimius Flauus urbanam, P. Cornelius Cethe- | |
| gus inter ciues et peregrinos sortiti sunt, C. Sem- | 3.1 |
| pronius Blaesus Siciliam, Q. Naeuius Matho Sardiniam | |
| et ut idem quaereret de ueneficiis, A. Terentius Uarro | |
| Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispa- | |
| niam ulteriorem. de iis duabus prouinciis legati per | 4.1 |
| id fere tempus L. Iuuentius Talna et T. Quinctilius | |
| Uarus uenerunt, qui, quantum bellum iam profligatum | 5.1 |
| in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut | |
| pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus habe- | |
| retur honos et ut praetoribus exercitum deportare | |
| liceret. supplicatio in biduum decreta est: de legi- | 6.1 |
| onibus deportandis, cum de consulum praetorumque | |
| exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. | |
| paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, | 7.1 |
| quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, de- | |
| cretae sunt. de Hispaniensibus exercitibus magna | 8.1 |
| contentio fuit inter nouos praetores et amicos ab- | |
| sentium, Calpurnii Quinctiique. utraque causa tribunos | 9.1 |
| plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros | |
| senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, | |
| denuntiabant: illi, si haec intercessio fieret, nullam | |
| rem aliam se decerni passuros. uicta postremo ab- | 10.1 |
| sentium gratia est et senatus consultum factum, ut | |
| praetores quattuor milia peditum Romanorum scribe- | |
| rent, trecentos equites, et quinque milia peditum socio- | |
| rum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in | 5 |
| Hispaniam portarent. cum ea quattuor milia <in> legiones | 11.1 |
| discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, | |
| treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, | |
| eos primum, qui emerita stipendia haberent, deinde ut | 12.1 |
| cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in | |
| proelio usi essent. |