| hac sedata contentione alia subinde C. De- | 39.39.1.1 |
| cimii praetoris morte exorta est. Cn. Sicinius et | 2.1 |
| L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Ua- | |
| lerius flamen Dialis et Q. Fuluius Flaccus—is quia | |
| aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed | |
| maxima ex omnibus contentione—petebant; certa- | 3.1 |
| menque ei cum flamine erat. et postquam primo | |
| aequare, mox superare etiam est uisus, pars tribunorum | |
| plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos | 4.1 |
| simul unus magistratus, praesertim curules, neque | |
| capere posset nec gerere; pars legibus eum solui | |
| aequum censere, ut quem uellet praetorem creandi | |
| populo potestas fieret. L. Porcius consul primo in ea | 5.1 |
| sententia esse, ne nomen eius acciperet; deinde, ut ex | 6.1 |
| auctoritate senatus idem faceret, conuocatis patribus | |
| referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exem- | |
| plo tolerabili liberae ciuitati aedilis curulis designatus | |
| praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis uideretur, | 5 |
| in animo esse e lege comitia habere. patres cen- | 7.1 |
| suerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fuluio ageret, | |
| ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in | |
| locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. agenti | 8.1 |
| consuli ex senatus consulto respondit Flaccus nihil, | |
| quod se indignum esset, facturum. medio responso | |
| spem ad uoluntatem interpretantibus fecerat cessurum | |
| patrum auctoritati esse. comitiis acrius etiam quam | 9.1 |
| ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et | |
| senatu populi Romani beneficium, et inuidiam fieri ge- | |
| minati honoris, tamquam non appareret, ubi designa- | |
| tus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. | 5 |
| consul cum et pertinaciam petentis crescere et fauorem | 10.1 |
| populi magis magisque in eum inclinari cerneret, | |
| dimissis comitiis senatum uocauit. censuerunt fre- | |
| quentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil | |
| mouisset, ad populum cum Flacco agendum. contione | 11.1 |
| aduocata cum egisset consul, ne tum quidem de sen- | |
| tentia motus gratias populo Romano egit, quod tanto | |
| studio, quotienscumque declarandae uoluntatis potestas | |
| facta esset, praetorem se uoluisset facere: ea sibi studia | 12.1 |
| ciuium suorum destituere non esse in animo. haec | |
| uero tam obstinata uox tantum ei fauorem accendit, | |
| ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen | |
| uellet. ingens certamen tribunis et inter se ipsos et | 13.1 |
| cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus | |
| decretumque: quoniam praetoris subrogandi comitia ne | 14.1 |
| legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et praua studia | |
| hominum impedirent, senatum censere satis praetorum | |
| esse; P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem | 15.1 |
| haberet, Apollinique ludos faceret. |