| his comitiis prudentia et uirtute senatus sub- | 39.40.1.1 |
| latis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et | |
| inter plures potentioresque uiros, sunt exorta. cen- | 2.1 |
| suram summa contentione petebant L. Ualerius Flaccus | |
| P. et L. Scipiones Cn. Manlius Uulso L. Furius Pur- | |
| purio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato M. Ful- | 3.1 |
| uius Nobilio Ti. et M. Sempronii, Longus et Tudi- | |
| tanus. sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum | |
| familiarum M. Porcius longe anteibat. in hoc uiro | 4.1 |
| tanta uis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco | |
| natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse uide- | |
| retur. nulla ars neque priuatae neque publicae rei | |
| gerendae ei defuit; urbanas rusticasque res pariter | 5 |
| callebat. ad summos honores alios scientia iuris, alios | 5.1 |
| eloquentia, alios gloria militaris prouexit: huic uer- | |
| satile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum | |
| ad id unum diceres, quodcumque ageret: in bello manu | 6.1 |
| fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem | |
| postquam ad magnos honores peruenit, summus impe- | |
| rator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si | |
| causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, | 7.1 |
| cuius lingua uiuo eo uiguerit, monumentum eloquentiae | |
| nullum exstet: uiuit immo uigetque eloquentia eius | |
| sacrata scriptis omnis generis. orationes et pro se | 8.1 |
| multae et pro aliis et in alios: nam non solum accu- | |
| sando sed etiam causam dicendo fatigauit inimicos. | |
| simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse | 9.1 |
| exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit | |
| eum nobilitas, an ille agitauerit nobilitatem. asperi | 10.1 |
| procul dubio animi et linguae acerbae et immodice | |
| liberae fuit, sed inuicti a cupiditatibus animi, rigidae | |
| innocentiae, contemptor gratiae, diuitiarum. in par- | 11.1 |
| simonia, in patientia laboris periculique ferrei prope | |
| corporis animique, quem ne senectus quidem, quae | |
| soluit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum | 12.1 |
| annum agens causam dixerit, ipse pro se orauerit | |
| scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi | |
| adduxerit iudicium. |