| hunc, sicut omni uita, tum | 39.41.1.1 |
| petentem premebat nobilitas; coierantque praeter | |
| L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati | |
| omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi po- | 2.1 |
| tius adipiscerentur, nec quia indignabantur nouum | |
| hominem censorem uidere, sed etiam quod tristem | |
| censuram periculosamque multorum famae et ab laeso | |
| a plerisque et laedendi cupido exspectabant. etenim | 3.1 |
| tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui | |
| liberam et fortem censuram timerent, criminando. et | 4.1 |
| simul L. Ualerio suffragabatur: illo uno collega casti- | |
| gare se noua flagitia et priscos reuocare mores posse. | |
| his accensi homines, aduersa nobilitate, non M. Porcium | |
| modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Ualerium | 5 |
| Flaccum adiecerunt. | |
| secundum comitia censorum consules praetoresque | 5.1 |
| in prouincias profecti praeter Q. Naeuium, quem quat- | |
| tuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, | |
| quaestiones ueneficii, quarum magnam partem extra | |
| urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita | 5 |
| aptius uisum erat, tenuerunt. si Antiati Ualerio cre- | 6.1 |
| dere libet, ad duo milia hominum damnauit. et L. | |
| Postumius praetor, cui Tarentum prouincia euenerat, | |
| magnas pastorum coniurationes uindicauit, et reliquias | |
| Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est. | 5 |
| multos, qui aut citati non adfuerant aut uades de- | 7.1 |
| seruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios | |
| iudicauit, partim comprehensos Romam ad senatum | |
| misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt. |