| hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres | 3.24.1.1 |
| territat. clamant fraude fieri quod foris teneatur exercitus; | |
| frustrationem eam legis tollendae esse; se nihilo minus rem | |
| susceptam peracturos. obtinuit tamen L. Lucretius prae- | 2.1 |
| fectus urbis ut actiones tribuniciae in aduentum consulum | |
| differrentur. erat et noua exorta causa motus. A. Corne- | 3.1 |
| lius et Q. Seruilius quaestores M. Uolscio, quod falsus haud | |
| dubie testis in Caesonem exstitisset, diem dixerant. multis | 4.1 |
| enim emanabat indiciis neque fratrem Uolsci ex quo | |
| semel fuerit aeger unquam non modo uisum in publico, | |
| sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe | |
| mensum mortuum; nec iis temporibus in quae testis crimen | 5.1 |
| coniecisset Caesonem Romae uisum, adfirmantibus qui una | |
| meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine | |
| ullo commeatu fuisse. nisi ita esset multi priuatim ferebant | |
| Uolscio iudicem. cum ad iudicium ire non auderet, omnes | 6.1 |
| eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnatio- | |
| nem Uolsci quam Caesonis Uolscio teste fuerat faciebant. | 7.1 |
| in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de | |
| reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. ita | |
| extracta utraque res in consulum aduentum est. qui ubi | 8.1 |
| triumphantes uictore cum exercitu urbem inierunt, quia | |
| silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant | |
| tribunos; at illi—etenim extremum anni iam erat—quartum | 9.1 |
| adfectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab | |
| lege certamen auerterant. et cum consules nihilo minus | |
| aduersus continuationem tribunatus quam si lex minuen- | |
| dae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent | 5 |
| uictoria certaminis penes tribunos fuit. | |
| eodem anno Aequis pax est petentibus data. census, | 10.1 |
| res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum ab origine | |
| urbis decimum conditum ferunt. censa ciuium capita cen- | |
| tum septendecim milia trecenta undeuiginti. consulum | 11.1 |
| magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris | |
| pacem peperere, et domi, etsi non concors, minus tamen | |
| quam alias infesta ciuitas fuit. |