| dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore | 3.23.1.1 |
| iuuentutis praemisso arcem Tusculanam improuiso nocte | |
| capiunt, reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi | |
| considunt ut distenderent hostium copias. haec celeriter | 2.1 |
| Romam, ab Roma in castra Antium perlata mouent | |
| Romanos haud secus quam si Capitolium captum nun- | |
| tiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum et | |
| similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium uidebatur. | 5 |
| Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium | 3.1 |
| conuehit; ibi modico praesidio relicto, citatum agmen Tus- | |
| culum rapit. nihil praeter arma et quod cocti ad manum | |
| fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul | |
| Cornelius subuehit. aliquot menses Tusculi bellatum. | 4.1 |
| parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat; partem | |
| Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. ui nunquam | |
| eo subiri potuit: fames postremo inde detraxit hostem. | |
| qua postquam uentum ad extremum est, inermes nudique | 5.1 |
| omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa | |
| fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido con- | |
| secutus ad unum omnes occidit. uictor ad Columen—id | 6.1 |
| loco nomen est—exercitu reducto castra locat. et alter | |
| consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste peri- | |
| culum esse desierat, et ipse ab Roma profectus. ita bifariam | 7.1 |
| consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc | |
| Uolscos, hinc Aequos populantur. eodem anno descisse | |
| Antiates apud plerosque auctores inuenio; L. Cornelium | |
| consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum | 5 |
| adfirmare, quia nulla apud uetustiores scriptores eius rei | |
| mentio est, non ausim. |