| consules creati Q. Fabius Uibulanus tertium et L. Cor- | 3.22.1.1 |
| nelius Maluginensis. census actus eo anno: lustrum | |
| propter Capitolium captum, consulem occisum condi reli- | |
| giosum fuit. | |
| Q. Fabio L. Cornelio consulibus principio anni statim | 2.1 |
| res turbulentae. instigabant plebem tribuni: bellum ingens | |
| a Uolscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam | |
| Antii Uolscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens | |
| metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis ut | 5 |
| bellum praeuerti sinerent. consules inde partiti prouincias: | 3.1 |
| Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut | |
| Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis | |
| mos erat, ad populandum ueniret. Hernici et Latini iussi | 4.1 |
| milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu, | |
| tertia ciuium fuit. postquam ad diem praestitutum uenerunt | |
| socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde | |
| lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido stati- | 5 |
| uisque hostium consedit. ubi cum Uolsci, quia nondum | 5.1 |
| ab Aequis uenisset exercitus, dimicare non ausi, quemad- | |
| modum quieti uallo se tutarentur, pararent, postero die | |
| Fabius non permixtam unam sociorum ciuiumque sed trium | |
| populorum tres separatim acies circa uallum hostium | 5 |
| instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis. inde | 6.1 |
| signum obseruari iussit, ut pariter et socii rem inciperent | |
| referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item | |
| suae cuique parti post principia conlocat. ita trifariam | 7.1 |
| adortus castra circumuenit et cum undique instaret non | |
| sustinentes impetum Uolscos uallo deturbat. transgressus | |
| inde munitiones pauidam turbam inclinatamque in partem | |
| unam castris expellit. inde effuse fugientes eques, cui | 8.1 |
| superare uallum haud facile fuerat, cum ad id spectator | |
| pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte uictoriae | |
| fruitur territos caedendo. magna et in castris et extra | 9.1 |
| munimenta caedes fugientium fuit sed praeda maior, quia | |
| uix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus | |
| foret ni fugientes siluae texissent. |