| senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata | 3.21.1.1 |
| plebe ueniunt. multitudo clamore ingenti nunc consulum, | |
| nunc patrum fidem implorant; nec ante mouerunt de sen- | |
| tentia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum | |
| futuros esse polliciti sunt. tunc referente consule de tribu- | 2.1 |
| norum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque | |
| tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exer- | |
| citum educerent; in reliquum magistratus continuari et | |
| eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam | 5 |
| esse. consules fuere in patrum potestate: tribuni reclaman- | 3.1 |
| tibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent | |
| plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla toto | |
| anno uehementior actio consulis fuit. 'mirer' inquit, 'si | 4.1 |
| uana uestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? | |
| uos eleuatis eam quippe qui, quia plebs senatus consultum | |
| continuandis magistratibus soluit, ipsi quoque solutum uoltis, | |
| ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse | 5.1 |
| in ciuitate, plus leuitatis ac licentiae habere. leuius enim | |
| uaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam | |
| aliorum. imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, | 6.1 |
| et qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate | |
| potius quam alii uestro recte faciant, dum ego ne imiter | |
| tribunos nec me contra senatus consultum consulem renun- | |
| tiari patiar. te uero, C. Claudi, adhortor ut et ipse populum | 7.1 |
| Romanum hac licentia arceas, et de me hoc tibi persuadeas | |
| me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, | |
| sed gloriam spreti honoris auctam, inuidiam quae ex con- | |
| tinuato eo impenderet leuatam putem.' communiter inde | 8.1 |
| edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis | |
| fecisset, se id suffragium non obseruaturos. |