| mouerat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam | 3.20.1.1 |
| credebant rem publicam. consul alter, comes animosior | |
| quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam | |
| graues facile passus, in peragendis consularis officii partem | |
| ad se uindicabat. tum tribuni, eludentes uelut uana dicta, | 2.1 |
| persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi con- | |
| sules essent quos dilectum habere nemo passurus sit. | |
| 'nobis uero' inquit Quinctius, nihil dilectu opus est, cum, | 3.1 |
| quo tempore P. Ualerius ad recipiundum Capitolium arma | |
| plebi dedit, omnes in uerba iurauerint conuenturos se iussu | |
| consulis nec iniussu abituros. edicimus itaque, omnes qui | 4.1 |
| in uerba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum | |
| adsitis.' cauillari tum tribuni et populum exsoluere reli- | |
| gione uelle: priuatum eo tempore Quinctium fuisse cum | |
| sacramento adacti sint. sed nondum haec quae nunc tenet | 5.1 |
| saeculum neglegentia deum uenerat, nec interpretando sibi | |
| quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius | |
| mores ad ea accommodabat. igitur tribuni, ut impediendae | 6.1 |
| rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis quod | |
| et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, | |
| locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, | |
| ut quidquid Romae ui tribunicia rogatum esset id comitiis | 5 |
| ibi abrogaretur: omnes id iussuros quod consules uelint; | 7.1 |
| neque enim prouocationem esse longius ab urbe mille | |
| passuum, et tribunos, si eo ueniant, in alia turba Quiritium | |
| subiectos fore consulari imperio. terrebant haec; sed ille | 8.1 |
| maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius | |
| dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita ciui- | |
| tatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit; dicta- | |
| tore opus esse rei publicae, ut, qui se mouerit ad sollicitandum | 5 |
| statum ciuitatis, sentiat sine prouocatione dictaturam esse. |