| pace parta, instare tum tribuni patribus, ut P. Ualeri | 3.19.1.1 |
| fidem exsoluerent, instare <C.> Claudio, ut collegae deos | |
| manes fraude liberaret, agi de lege sineret. consul ante- | |
| quam collegam sibi subrogasset negare passurum agi de | |
| lege. hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis | 2.1 |
| subrogandi. Decembri mense summo patrum studio L. | |
| Quinctius Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur qui | |
| magistratum statim occiperet. perculsa erat plebes con- | 3.1 |
| sulem habitura iratum, potentem fauore patrum, uirtute sua, | |
| tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine | |
| animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret | |
| priores erant. is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus | 4.1 |
| pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu castigando | |
| uehementior fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni | |
| plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita | |
| domo lingua criminibusque regnarent: cum Caesone filio | 5.1 |
| suo uirtutem, constantiam, omnia iuuentutis belli domique | |
| decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse; loquaces, | |
| seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos, | |
| pessimis artibus, regia licentia uiuere. 'Aulus' inquit, 'ille | 6.1 |
| Uerginius, quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam | |
| Appius Herdonius meruit? plus hercule aliquanto, qui uere | |
| rem aestimare uelit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se | |
| fatendo prope denuntiauit ut arma caperetis; hic negando | 5 |
| bellum esse arma uobis ademit nudosque seruis uestris et | |
| exsulibus obiecit. et uos—C. Claudi pace et P. Ualeri | 7.1 |
| mortui loquar—prius in cliuum Capitolinum signa intulistis | |
| quam hos hostes de foro tolleretis? pudet deorum homi- | |
| numque. cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum | |
| et seruorum dux profanatis omnibus in cella Iouis optimi | 5 |
| maximi habitaret, Tusculi ante quam Romae sumpta sunt | |
| arma. in dubio fuit utrum L. Mamilius, Tusculanus dux, | 8.1 |
| an P. Ualerius et C. Claudius consules Romanam arcem | |
| liberarent; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis, cum | |
| in finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus, | |
| nunc, nisi Latini sua sponte arma sumpsissent, capti et deleti | 5 |
| eramus. hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem eam | 9.1 |
| hosti trucidandam obicere? scilicet si quis uobis humil- | |
| limus homo de uestra plebe, quam partem uelut abruptam a | |
| cetero populo uestram patriam peculiaremque rem publicam | |
| fecistis, si quis ex his domum suam obsessam a familia | 5 |
| armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis: Iuppiter | 10.1 |
| optimus maximus exsulum atque seruorum saeptus armis | |
| nulla humana ope dignus erat? et hi postulant, ut sacro- | |
| sancti habeantur, quibus ipsi di neque sacri neque sancti | |
| sunt? at enim, diuinis humanisque obruti sceleribus, legem | 11.1 |
| uos hoc anno perlaturos dictitatis. tum hercule illo die | |
| quo ego consul sum creatus, male gesta res publica est, peius | |
| multo quam cum P. Ualerius consul periit,—si tuleritis. iam | 12.1 |
| primum omnium' inquit, 'Quirites, in Uolscos et Aequos | |
| mihi atque collegae legiones ducere in animo est. nescio | |
| quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus | |
| deos. quantum periculum ab illis populis fuerit si Capito- | 5 |
| lium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito | |
| quam re ipsa experiri est melius.' |