| dum haec in Macedonia geruntur, consules in | 39.54.1.1 |
| prouincias profecti. Marcellus nuntium praemisit ad | 2.1 |
| L. Porcium proconsulem, ut ad nouum Gallorum op- | |
| pidum legiones admoueret. aduenienti consuli Galli | 3.1 |
| sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant: | |
| plerique arma ex agris rapta habebant: ea aegre pa- | 4.1 |
| tientibus iis adempta, quaeque alia aut populantes | |
| agros rapuerant aut secum attulerant. de his rebus | |
| qui quererentur, legatos Romam miserunt. introducti | 5.1 |
| in senatum a C. Ualerio praetore exposuerunt se supe- | |
| rante in Gallia multitudine inopia coactos agri et | |
| egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, | |
| quae inculta per solitudines uiderent, ibi sine ullius | 5 |
| iniuria consedisse. oppidum quoque aedificare coepisse, | 6.1 |
| quod indicium esset nec agro nec urbi ulli uim ad- | |
| laturos uenisse. nuper M. Claudium ad se nuntium | |
| misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. | |
| se certam, etsi non speciosam pacem quam incerta | 7.1 |
| belli praeoptantes dedidisse se prius in fidem quam in | |
| potestatem populi Romani. post paucos dies iussos | 8.1 |
| et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo ter- | |
| rarum possent, in animo habuisse. arma deinde sibi, | |
| et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque, | |
| adempta. orare se senatum populumque Romanum, | 9.1 |
| ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes | |
| saeuirent. huic orationi senatus ita responderi iussit, | 10.1 |
| neque illos recte fecisse, cum in Italiam uenerint oppi- | |
| dumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, | |
| qui ei prouinciae praeesset, permissu aedificare conati | |
| sint; neque senatui placere deditos spoliari. itaque se | 11.1 |
| cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, | |
| unde uenerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique | |
| protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis po- | |
| pulis, multitudinem suam domi contineant: Alpes prope | 12.1 |
| inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis | |
| melius fore <quam> qui eas primi peruias fecissent. le- | 13.1 |
| gati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius | |
| Acidinus. Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam | |
| iniuria habebant, Italia excesserunt. |