| dum ea in Peloponneso, a quibus deuertit | 39.53.1.1 |
| oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii lega- | |
| torumque aliter aliorum adfecerat animos. uulgus | 2.1 |
| Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus | |
| terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti | |
| fauore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum | |
| ei post mortem patris destinabant. nam etsi minor | 3.1 |
| aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, | |
| illum paelice ortum esse; illum ut ex uulgato corpore | |
| genitum nullam certi patris notam habere, hunc in- | |
| signem Philippi similitudinem prae se ferre. ad hoc | 4.1 |
| Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei | |
| nullam apud eos gratiam esse. haec uulgo loquebantur. | 5.1 |
| itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una | |
| aetas ualeret, cum aliis omnibus rebus frater superior | |
| esset; et Philippus ipse, uix sui arbitrii fore, quem | 6.1 |
| heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graui- | |
| orem esse quam uellet minorem filium aiebat. offen- | 7.1 |
| debatur interdum concursu Macedonum ad eum, et | |
| alteram iam se uiuo regiam esse indignabatur. et ipse | 8.1 |
| iuuenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se | |
| iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata es- | |
| sent; et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem | 9.1 |
| ei apud ceteros Macedonas, tantam inuidiam non apud | |
| fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, uti- | 10.1 |
| que postquam legati [alii] Romani uenerunt, et coge- | |
| batur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia | |
| aut ex decreto priorum legatorum aut ex noua con- | |
| stitutione senatus facere. sed omnia maerens quidem | 11.1 |
| et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope | |
| cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen ad- | |
| uersus Romanos faciebat, ne quam mouendi extemplo | |
| belli causam praeberet. auertendos etiam animos a | 12.1 |
| suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thra- | |
| ciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos | |
| duxit: Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, | 13.1 |
| qui in proxima montium iuga cum familiis receperant | |
| sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros | |
| eorum, in deditionem accepit. relicto inde ad Philip- | 14.1 |
| popolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis | |
| expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit | |
| —Paeoniae ea regio est—, prope Erigonum fluuium, | |
| qui ex Illyrico per Pe<lag>oniam fluens in Axium am- | 15.1 |
| nem editur, haud procul Stobis, uetere urbe: nouam | 16.1 |
| urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, | |
| appellari iussit. |