| Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno | 39.52.1.1 |
| mortuum scribunt. ego neque his neque Ualerio ad- | |
| sentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Ualerio | |
| <L. Ualerium> principem senatus ipsum censorem lectum | |
| inuenio, cum superioribus duobus lustris Africanus | 5 |
| fuisset, quo uiuo, nisi ut ille senatu moueretur, quam | 2.1 |
| notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in lo- | |
| cum eius lectus non esset. Antiatem auctorem refellit | 3.1 |
| tribunus plebis M. Naeuius, aduersus quem oratio in- | |
| scripta P. Africani est. hic Naeuius in magistratuum | 4.1 |
| libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio con- | |
| sulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio | |
| consulibus ante diem quartum idus Decembres. inde | 5.1 |
| tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius | |
| L. Porcius consulatum inierunt. ita uixisse in tribu- | 6.1 |
| natu Naeuii uidetur, diesque ei dici ab eo potuisse, | |
| decessisse autem ante L. Ualerii et M. Porcii censuram. | |
| trium clarissimorum suae cuiusque gentis uirorum | 7.1 |
| non tempore magis congruente comparabilis mors uide- | |
| tur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splen- | |
| dore uitae exitum habuit. iam primum omnes non | 8.1 |
| in patrio solo mortui nec sepulti sunt. ueneno ab- | |
| sumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal, | |
| proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et | |
| in uinculis exspirauit: Scipio etsi non exsul neque | 9.1 |
| damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, | |
| absens citatus, uoluntarium non sibimet ipse solum | |
| sed etiam funeri suo exsilium indixit. |