| ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamini- | 39.51.1.1 |
| nus uenit, quem suspectum Romanis et receptus post | |
| fugam Antiochi Hannibal et bellum aduersus Eumenem | |
| motum faciebat. ibi seu quia a Flaminino inter ce- | 2.1 |
| tera obiectum Prusiae erat hominem omnium, qui uiue- | |
| rent, infestissimum populo Romano apud eum esse, | |
| qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus | |
| Antiocho regi auctor belli aduersus populum Romanum | 5 |
| fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur prae- | 3.1 |
| senti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tra- | |
| dendi eius in potestatem consilium cepit; a primo | |
| colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Han- | |
| nibalis custodiendam missi sunt. semper talem exitum | 4.1 |
| uitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum | |
| inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil | |
| sane confisus: Prusiae uero leuitatem etiam expertus | |
| erat; Flaminini quoque aduentum uelut fatalem sibi | 5 |
| horruerat. ad omnia undique infesta ut iter semper | 5.1 |
| aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e | |
| domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia | |
| saepirentur. sed graue imperium regum nihil inex- | 6.1 |
| ploratum, quod uestigari uolunt, efficit. totius cir- | |
| cuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo | |
| inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum | 7.1 |
| milites regios in uestibulo esse, postico, quod deuium | |
| maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, | 8.1 |
| ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et | |
| omnia circa clausa custodiis dispositis esse uenenum, | |
| quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, | |
| poposcit. 'liberemus' inquit 'diuturna cura populum | 9.1 |
| Romanum, quando mortem senis exspectare longum | |
| censent. nec magnam nec memorabilem ex inermi | 10.1 |
| proditoque Flamininus uictoriam feret. mores quidem | |
| populi Romani quantum mutauerint, uel hic dies ar- | |
| gumento erit. horum patres Pyrrho regi, hosti ar- | 11.1 |
| mato, exercitum in Italia habenti, ut a ueneno caueret | |
| praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset | |
| Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.' ex- | 12.1 |
| secratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospi- | |
| tales deos uiolatae ab eo fidei testes inuocans, poculum | |
| exhausit. hic uitae exitus fuit Hannibalis. |