| iam inuesperascebat, et non | 39.50.1.1 |
| modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi | |
| satis tuto custodiretur, expediebant. obstupuerant ad | 2.1 |
| magnitudinem pristinae eius fortunae uirtutisque, et | |
| neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, | |
| nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant. ad- | 3.1 |
| monent deinde quidam esse thesaurum publicum sub | |
| terra, saxo quadrato saeptum. eo uinctus demittitur, | |
| et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum | |
| est. ita loco potius quam homini cuiquam credendam | 4.1 |
| custodiam rati, lucem insequentem exspectauerunt. | |
| postero die multitudo quidem integra, memor pristi- | 5.1 |
| norum eius in ciuitatem meritorum, parcendum ac per | |
| eum remedia quaerenda esse praesentium malorum | |
| censebant: defectionis auctores, quorum in manu res | 6.1 |
| publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem | |
| eius consentiebant. sed utrum maturarent an differrent, | |
| ambigebatur. uicit pars auidior poenae, missusque | 7.1 |
| qui uenenum ferret. accepto poculo nihil aliud locu- | |
| tum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas— | |
| is alter imperator Achaeorum erat—equitesque eua- | |
| sissent. postquam dictum est incolumes esse, 'bene | 8.1 |
| habet' inquit et poculo impauide exhausto haud ita | |
| multo post exspirauit. non diuturnum mortis eius | 9.1 |
| gaudium auctoribus crudelitatis fuit. uicta namque | |
| Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, | |
| ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab | |
| uniuerso Achaico est concilio, adeo omnibus humanis | 5 |
| congestis honoribus, ut ne diuinis quidem abstineretur. | |
| ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic | 10.1 |
| uiro tribuitur, ut a quibusdam eorum, uelut ad in- | |
| signem notam huius anni, memoriae mandatum sit | |
| tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoe- | |
| menem, Hannibalem, P. Scipionem: adeo in aequo eum | 11.1 |
| duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus | |
| posuerunt. |