| euen- | 39.49.1.1 |
| tus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, | |
| Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad prae- | |
| occupandam Coronen, quam hostes petebant, in<ita> ualle | |
| iniqua cum equitibus paucis oppressus. ipsum po- | 2.1 |
| tuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: | |
| sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab | |
| ipso nuper lectos, tenuit. quibus dum locum ad eua- | 3.1 |
| dendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens | |
| impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et | |
| onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin | |
| exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino | 4.1 |
| morbo, ex quo tum primum reficiebatur, uiribus ad- | |
| modum attenuatis. iacentem hostes superfusi oppres- | 5.1 |
| serunt; cognitumque [primum] a uerecundia memoria- | |
| que meritorum haud secus quam ducem suum attollunt | |
| reficiuntque et ex ualle deuia in uiam portant, uix | |
| sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes; pars | 6.1 |
| nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philo- | |
| poemenem captum adduci. primum adeo incredibilis | 7.1 |
| uisa res, ut non pro uano modo sed uix pro sano | |
| nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem | |
| omnes adfirmantes ueniebant, tandem facta fides; et prius- | 8.1 |
| quam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum | |
| omnes simul liberi ac serui, pueri quoque cum feminis, | |
| effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro | |
| se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, uix pro | 5 |
| comperta tantam rem habiturus uidetur. aegre summo- | 9.1 |
| uentes obuios intrare portam, qui adducebant Philo- | |
| poemenem, potuerunt. aeque conferta turba iter reli- | |
| quum clauserat; et cum pars maxima exclusa a spec- | 10.1 |
| taculo esset, theatrum repente, quod propinquum uiae | |
| erat, compleuerunt, et, ut eo adduceretur in conspectum | |
| populi, una uoce omnes exposcebant. magistratus et | 11.1 |
| principes ueriti, ne quem motum misericordia prae- | |
| sentis tanti uiri faceret, cum alios uerecundia pristinae | |
| maiestatis collatae praesenti fortunae, alios recordatio | |
| ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu | 5 |
| eum statuerunt, deinde raptim ex oculis hominum abs- | 12.1 |
| traxerunt, dicente praetore Dinocrate esse, quae per- | |
| tinentia ad summam belli percunctari eum magistratus | |
| uellent. inde abducto eo in curiam et senatu uocato | |
| consultari coeptum. | 5 |