| haec, quae augendae ampli- | 39.48.1.1 |
| tudinis eius causa facta erant, extemplo in inuidiam, | |
| mox etiam in perniciem adulescenti uerterunt. | |
| Lacedaemonii deinde introducti sunt. multae et par- | 2.1 |
| uae disceptationes iactabantur: sed quae maxime rem | |
| continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei | |
| damnauerant, necne; inique an iure occidissent, quos | 3.1 |
| occiderant, [uertebatur] et utrum manerent in Achaico | |
| concilio Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum | |
| eius unius in Peloponneso ciuitatis ius esset. restitui | 4.1 |
| iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere | |
| in Achaico concilio scribique id decretum et consignari | |
| a Lacedaemoniis et Achaeis. | |
| legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, ius- | 5.1 |
| sus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam | |
| ibi quoque et ex ueteribus discordiis residui motus | |
| erant, et Messene desciuerat a concilio Achaico. cuius | 6.1 |
| belli et causas et ordinem si expromere uelim, imme- | |
| mor sim propositi, quo statui non ultra attingere ex- | |
| terna, nisi qua Romanis cohaererent rebus. |