| respondendum ad omnia iuueni tum admodum | 39.47.1.1 |
| Demetrio erat. cum haud facile esset aut ea, quae | |
| obicerentur, aut quae aduersus ea dicenda erant, me- | |
| moria complecti—nec enim multa solum, sed etiam | 2.1 |
| pleraque oppido quam parua erant, de controuersia | |
| finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de | |
| iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus | |
| per uim aut gratiam iudicatis—, nihil horum neque | 3.1 |
| Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere | |
| ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio | |
| et perturbatione iuuenis moueretur, quaeri iussit ab | |
| eo, ecquem de his rebus commentarium a patre ac- | 5 |
| cepisset. cum respondisset accepisse se, nihil prius | 4.1 |
| nec potius uisum est quam regis ipsius de singulis | |
| responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde | |
| ut ipse recitaret permiserunt. erant autem de singulis | 5.1 |
| rebus in breue coactae causae, ut alia fecisse se se- | |
| cundum decreta legatorum diceret, alia non per se | |
| stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui | |
| accusarent. interposuerat et querellas de iniquitate | 6.1 |
| decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud | |
| Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito | |
| insultatum ab omnibus esset. has notas irritati eius | 7.1 |
| animi collegit senatus: ceterum alia excusanti iuueni, | |
| alia recipienti futura ita, ut maxime uellet senatus, | |
| responderi placuit nihil patrem eius neque rectius nec | 8.1 |
| magis quod ex uoluntate senatus esset fecisse, quam | |
| quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium | |
| satisfieri uoluisset Romanis. multa et dissimulare et | 9.1 |
| obliuisci et pati praeterita senatum posse, et credere | |
| etiam Demetrio [credendum esse]. obsidem enim se | 10.1 |
| animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et | |
| scire, quantum salua in patrem pietate possit, amicum | |
| eum populi Romani esse, honorisque eius causa mis- | 11.1 |
| suros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum | |
| sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum | |
| praetermissarum fiat. uelle etiam sentire Philippum | |
| integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii | 5 |
| beneficio esse. |