| huius | 39.46.1.1 |
| principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus | |
| mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus | |
| pontifex est cooptatus; pontifex maximus est creatus | 2.1 |
| C. Seruilius Geminus. P. Licinii funeris causa uisce- | |
| ratio data, et gladiatores centum uiginti pugnauerunt, | |
| et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. | |
| in quo cum toto foro strata triclinia essent, tempestas | 3.1 |
| cum magnis procellis coorta coegit plerosque taber- | |
| nacula statuere in foro: eadem paulo post, cum undi- | 4.1 |
| que disserenasset, sublata; defunctosque uulgo ferebant | |
| quod inter fatalia uates cecinissent, necesse esse taber- | |
| nacula in foro statui. hac religione leuatis altera | 5.1 |
| iniecta, quod sanguine per biduum pluuisset in area | |
| Uulcani; et per decemuiros supplicatio indicta erat | |
| eius prodigii expiandi causa. | |
| priusquam consules in prouincias proficiscerentur, | 6.1 |
| legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec | |
| umquam ante tantum regionis eius hominum Romae | |
| fuerat. nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam | 7.1 |
| accolunt, uulgata est crimina querimoniasque de Phi- | |
| lippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis | |
| operae pretium fuisse queri, pro se quaeque ciuitates | 8.1 |
| gentesque, singuli etiam priuatim—grauis enim accola | |
| omnibus erat—Romam aut ad spem leuandae in- | |
| iuriae aut ad deflendae solacium uenerunt. et ab Eu- | 9.1 |
| mene rege legatio cum fratre eius Athenaeo uenit ad | |
| querendum simul quod non deducerentur ex Thracia | |
| praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum | |
| aduersus Eumenem gerenti auxilia missa forent. | 5 |